Search the Bible

Biblia Sacra Vulgata

Isaias 12

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem
3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius
5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra
6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Book Summary

Isaias iudicium et spem Iudae annuntiat: sanctitatem Dei, stultitiam fiduciae in gentibus, et promissionem Regis venturi ac Servi patientis. Prophetiae eius de Emmanuele et de morte expiatoria Servi Novo Testamento fundamentales sunt.