Search the Bible

Biblia Sacra Vulgata

Psalmi 1

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Book Summary

Psalmi sunt liber canticorum Bibliorum: centum quinquaginta orationes et hymni laudis, lamenti, gratiarum actionis et fiduciae, multi Davidi tributi. Ab imis maeroris usque ad culmina adorationis, orationes populi Dei per millennia expresserunt.