Remove Ads

Biblia Sacra Vulgata

Font


Numeri 35



1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
9 ait Dominus ad Mosen
10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
22 quod si fortuito et absque odio
23 et inimicitiis quicquam horum fecerit
24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel